previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Et cetera quidem pacaverat rex. Una erat petra, quam Ariamazes Sogdianus cum XXX milibus armatorum obtinebat alimentis ante congestis, [2] quae tantae multitudini vel per biennium suppeterent. Petra in altitudinem XXX eminet stadia, circuitu C et L conplectitur: undique abscisa et abrupta semita perangusta aditur. [3] In medio altitudinis spatio habet specum, cuius os artum et obscurum est: paulatim deinde ulteriora panduntur, ultima etiam altos recessus habent. Fontes per totum fere specum manant, e quibus collatae aquae per prona montis flumen emittunt. [4] Rex loci difficultate spectata statuerat inde abire: cupido deinde incessit animo naturam quoque fatigandi. [5] Prius tamen quam fortunam obsidionis experiretur, CophenArtabazi hic filius eratmisit ad barbaros, qui suaderet, ut dederent rupem. Ariamazes loco fretus superbe multa respondit, ad ultimum, an Alexander etiam volare posset, interrogat. [6] Quae nuntiata regi sic accendere animum, ut adhibitis, cum quibus consultare erat solitus, indicaret insolentiam barbari eludentis ipsos, quia pinnas non haberent: se autem proxima nocte effecturum, ut crederet Macedones etiam volare. [7] ‘CCC,’ inquit, ‘pernicissimos iuvenes ex suis quisque copiis perducite ad me, qui per calles et paene invias rupes domi pecora agere consueverant.’ [8] Illi praestantes et [p. 247] levitate corporum et ardore animorum strenue adducunt. Quos intuens rex: ‘Vobiscum,’ inquit, ‘o iuvenes et mei aequales, urbium invictarum ante me munimenta superavi, montium iuga perenni nive obruta emensus sum, angustias Ciliciae intravi, Indiae sine lassitudine vim frigoris sum perpessus. Et mei documenta vobis dedi et vestra habeo. [9] Petra, quam videtis, unum aditum habet, quem barbari obsident, cetera neglegunt: nullae vigiliae sunt, nisi quae castra nostra spectant. [10] Invenietis viam, si sollerter rimati fueritis aditus ferentis ad cacumen. Nihil tam alte natura constitua, quo virtus non possit eniti. Experiendo, quae ceteri desperaverunt, Asiam habemus in potestate. [11] Evadite in cacumen: quod cum ceperitis, candidis velis signum mihi dabitis: ego copiis admotis hostem in nos a vobis convertam. [12] Praemium erit ei, qui primus occupaverit verticem, talenta x, uno minus accipiet, qui proximus ei venerit, eademque ad decem homines servabitur portio. Certum autem habeo vos non tam liberalitatem intueri meam quam voluntatem.’ [13] His animis regem audierunt, ut iam cepisse verticem viderentur: dimissique ferreos cuneos, quos inter saxa defigerent, validosque funes parabant. [14] Rex circumvectus petram, qua minime asper аc praeruptus aditus videbatur, secunda vigilia, quod bene verteret, ingredi iubet. Illi alimentis in biduum sumptis gladiis modo atque hastis armati subire coeperunt. [15] Ac primo pedibus ingressi sunt: deinde, ut in praerupta perventum est, alii manibus eminentia saxa conplexi levavere semet, [p. 248] alii adiectis funium laqueis evasere, quidam, cum cuneos inter saxa defigerent, gradus subdidere, quis insisterent. [16] Diem inter metum laboremque consumpserunt. Per aspera enisis duriora restabant, et crescere altitudo petrae videbatur. Illa vero miserabilis erat facies, cum ii, quos instabilis gradus fefellerat, ex praecipiti devolverentur: mox eadem in se patienda alieni casus ostendebat exemplum. [17] Per has tamen difficultates enituntur in verticem montis, omnes fatigatione continuati laboris adfecti, quidam mulcati parte mеmbrorum pariterque eos et nox et somnus oppressit. [18] Stratis passim corporibus in inviis et asperis saxorum periculi instantis obliti in lucem quieverunt: tandemque velut ex alto sopore excitati occultas subiectasque ipsis valles rimantes, ignari, in qua parte petrae tanta vis hostium condita esset, fumum specu infra se ipsos evolutum notaverunt. [19] Ex quo intellectum, illam hostium latebram esse. Itaque hastis inposuere, quod convenerat signum: totoque e numero II et XXX in ascensu interisse adgnoscunt. [20] Rex non cupitline magis potiundi loci quam vice eorum, quos ad tam manifestum periculum miserat, sollicitas toto die cacumina montis intuens restitit: noctu demum, cum obscuritas conspectum oculorum ademisset, ad curandum corpus recessit. [21] Postero die nondum satis clara luce primus vela, signum capti verticis, conspexit. Sed, ne falleretur acies, dubitare cogebat varietas caeli nunc internitente lucis [p. 249] fulgore, nunc condito. Verum, ut liquidior lux adparuit caelo, dubitatio exempta est: [22] vocatumque Cophen, per quem barbarorum animos temptaverat, mittit ad eos, qui moneret, nunc saltem salubrius consilium inirent: sin autem fiducia loci perseverarent, ostendi a tergo iussit, qui ceperant verticem. [23] Cophes admissus suadere coepit Ariamazi petram tradere, gratiam regis inituro, si tantas res molientem in unius rupis obsidione haerere non coegisset. Ille ferocius superbius que quam antea locutus abire Cophen iubet: [24] at is prensum manu barbarum rogat, ut secum extra specum prodeat. Quo inpetrato iuvenes in cacumine ostendit et eius superbiae haud inmerito inludens pinnas habere ait milites Alexandri. [25] Iamque e Macedonum castris signorum concentus et totius exercitus clamor audiebatur. Ea res, sicut pleraque belli, vana et inanis barbaros ad deditionem traxit: quippe occupati metu paucitatem eorum, qui a tergo erant, aestimare non poterant. [26] Itaque Cophennam trepidantes reliqueratstrenue revocant et cum eo XXX principes mittunt, qui petram tradant et, ut incolumibus abire liceat, paciscantur. [27] Ille quamquam verebatur, ne conspecta iuvenum paucitate, deturbarent eos barbari, tamen et fortunae suae confisus et Ariamazi superbiae infensus, nullam se condicionem deditionis accipere respondit. [28] Ariamazes desperatis magis quam perditis rebus cum [p. 250] propinquis nobilissimisque gentis suae descendit in castra: quos omnis verberibus adfectos sub ipsis radicibus petrae crucibus iussit adfigi. [29] Multitudo deditorum incolis novarum urbium cum pecunia capta dono data est, Artabazus in petrae regionisque, quae adpo sita esset ei, tutelam relictus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (10 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: